monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 5 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 6 > Epistula 15 > Epistula 4 > Epistula 1 > Epistula 12 > Epistula 6 > Epistula 11 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 2, Epistula 13 <<<     >>> Epistula 15

Cicero, Ad familiares, 2, Epistula 14

0 Scr. Laodiceae m. Febr. a. 704 (50) M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI1 M. Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter singularem modestiam. eius negotium sic velim suscipias ut si esset res mea. novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet qui vestra opera uti velit. sed in hoc homine nullam accipio excusationem. omnia relinques, si me amabis, cum tua opera Fabius uti volet. 2 ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas scire cupio. nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.
Cicero HOME

bav492.193 bnf17812.62 bsb125735.85 uldBPL49.63

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik