monumenta.ch > Cicero > Epistula 20 > Epistula 9 > Epistula 13
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 2, Epistula 12 <<<     >>> Epistula 14

Cicero, Ad familiares, 2, Epistula 13

0 Scr. Laodiceae inter K. et Non. Maias a.704 (50) M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI1 raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic constitueram mihi agenda ut tu admonebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri. 2 ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse ut simultatem deposuimus sensi. nam et honorificus in me consul fuit et suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum. Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam κωμικὸς μάρτυς, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris eum feci quod te amari ab eo sensi. iam me Pompei totum esse scis, Brutum a me amari intellegis. quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia studiosum mei? haec eo pluribus scripsi quod nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga illum voluntate. credo te audisse aliquid. falsum est, mihi crede, si quid audisti. genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae. ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione, me ab eo discrepare. nihil autem feci umquam neque dixi quod contra illius existimationem esse vellem; post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo. 3 erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. extrema pagella pupugit me tuo chirographo. quid ais? caesarem nunc defendit Curio? quis hoc putaret, praeter me? nam, ita vivam, putavi. Di immortales, quam ego risum nostrum desidero! mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem conferam, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Non. Mai. et, cum prima aestiva attigissem militemque collocassem, decedere ex senatus consulto. cupio te aedilem videre miroque desiderio me urbs adficit et omnes mei tuque in primis.
Cicero HOME

bav492.192 bnf17812.62 bsb125735.85 uldBPL49.63

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik