monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 15 > Epistula 8 > Epistula 16 > Epistula 5 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 3 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 2, Epistula 10 <<<     >>> Epistula 12

Cicero, Ad familiares, 2, Epistula 11

0 Scr. Laodiceae prid. Non. Apr. a. 704 (50) M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI1 putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de provinciis decernatur. mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus. 2 de pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter. sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. Itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro.
Cicero HOME

bav492.191 bnf17812.61 bsb125735.112 uldBPL49.21

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik