monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 21 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 2, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 11

Cicero, Ad familiares, 2, Epistula 10

0 Scr. in castris ad Pindenissum a. d. xvii K. Dec. a. 703 (51) M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO1 tu vide quam ad me litterae non perferantur! non enim possum adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum) quod non putaram. atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius. 2 sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. ut optasti, ita est. velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod esset ad laureolam satis; Parthos times quia diffidis copiis nostris. ergo ita accidit. nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri. multum est enim in his locis: 'hicine est ille qui urbem...? quem senatus...?' nosti cetera. cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus provinciam acceperat. 3 interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos. Multi occisi, capti, reliqui dissipati. castella munita improviso adventu capta et incensa. Ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. ibi quintum et vicensimum iam diem aggeribus, vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi. 4 quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam. haec ad te in praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod optasses. sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea quae sequitur magno est in timore. qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. de re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto. qua re ut ad me omnia quam diligentissime perscribas te vehementer rogo.
Cicero HOME

bav492.169 bnf17812.61 bsb125735.112 uldBPL49.77

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik