monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 29 > Epistula 10 > Epistula 9
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 2, Epistula 8 <<<     >>> Epistula 10

Cicero, Ad familiares, 2, Epistula 9

0 Scr. in castris ad Pindenissum vel ex m. Oct. vel in Nov. a. 703 (51) M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO1 primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua dignitate, serius non neglegentia mea sed ignoratione rerum omnium. in iis enim sum locis quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia perferuntur. et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non reperio, quod ita factus sis ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me, quod semper ridere possemus. itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum (scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis quos ille [i]actitat. 2 difficile est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer
non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus feceris...
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
incredibile hoc factum obicitur.
repente vero incessi 'omnibus laetitiis .' in quo cum obiurgarer quod nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam:
ego voluptatem animi nimiam...
quid quaeris? dum illum rideo, paene sum factus ille. 3 sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum primum ero aliquid nactus oti. te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
Cicero HOME

bav492.223 bnf17812.61 bsb125735.18 uldBPL49.20

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik