monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 5
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 2, Epistula 4 <<<     >>> Epistula 6

Cicero, Ad familiares, 2, Epistula 5

0 Scr. parte priore a. 701 (53) M. CICERO S. D. C. CURIONI1 haec negotia quo modo se habeant, epistula ne quidem narrare audeo. tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen quod abes gratulor, vel quia non vides ea quae nos vel quod excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et clarissima et una omnium voce perfertur. 2 unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne, cum veneris, non habeas iam quod cures; ita sunt omnia debilitata iam prope exstincta. sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa. quare cetera cognosces ex aliis. tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita quae esse in eo civi ac viro debent qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus.
Cicero HOME

bav492.165 bnf17812.60 bsb125735.17 uldBPL49.19

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik