monumenta.ch > Cicero > Epistula 21 > Epistula 13 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 34a > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 73 > Epistula 23 > Epistula 10a > Epistula 77 > Epistula 26 > Epistula 32 > Epistula 25 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 1, Epistula 9 <<<    

Cicero, Ad familiares, 1, Epistula 10

0 Scr. Romae ex a. 700 (54). M. CICERO S. D. L. VALERIO IURICCONSULTO;1 (cur enim tibi hoc non gratificer nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti). Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter. sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare. quamquam, qui istinc veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas. sed iam cupio tecum coram iocari; qua re fac ut quam primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudere; nam illo si veneris, tu, ut Ulixes, cognosces tuorum neminem.
Cicero HOME

bav492.164 bnf16247.37 bnf17812.59 bsb125735.16 uldBPL49.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik