monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 3
Cicero, Epistulae, Ad familiares, Liber 1, Epistula 2 <<<     >>> Epistula 4

Cicero, Ad familiares, 1, Epistula 3

0 Scr. Romae medio mense Ian. a. 698 (56). M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.1 A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla et expedita habet, multos annos utor valde familiariter. is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore; 2 quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intellegat meam commendationem non vulgarem fuisse.
Cicero HOME

bnf17812.54 uldBPL49.10