monumenta.ch > Cicero > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad Quintum, Liber 3, Epistula 5-6 <<<     >>> Epistula 8

Cicero, Ad Quintum, 3, Epistula 7

0 Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. a. 700 (54). MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM.1 Romae et maximeet Appia ad Martis mira luvies. Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae; magna vis aquae usque ad piscinam publicam. viget illud Homeri:
ἤματ´ ὀπωρινῷ, ὅτε λαβρότατον χέει ὕδωρ
Ζεύς, ὅτε δή ῥ´ ἄνδρεσσι κοτεσσάμενος χαλεπήνῃ.
cadit enim in absolutionem Gabini:
οἱ βίῃ εἰν ἀγορῆ; σκολιας κρίνωσι θέμιστας,
ἐκ δε δίκην ἐλάσωσι, θεῶν ὄπιν οὐκ ἀλέγοντες.
2 sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad ligurium litteras dabo. hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus, quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. vale, mi suavissime et optime frater.
Cicero HOME