monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 3 > Epistula 4 > Epistula 6 > Epistula 45 > Epistula 25 > Epistula 20 > Epistula 24 > Epistula 14 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 2a > Epistula 3a > Epistula 4a > Epistula 18 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 9 > Epistula 15 > Epistula 3 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad Brutum, Liber 1, Epistula 13 <<< >>> Epistula 15
Cicero, Ad Brutum, 1, Epistula 14
0 Scr. Romae v Id. Quint. a. 711 (43). CICERO BRUTO SAL.1 breves litterae tuaebreves dico, immo nullae. tribusne versiculis his temporibus Brutus ad me? nihil scripsisses potius. et requiris meas! quis umquam ad te tuorum sine meis venit? quae autem epistula non pondus habuit? quae si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistulam. recte id quidem, sed haec quoque debuit esse plenior. ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te rediret; nihil enim mihi iucundius, nihil illi honestius. quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibulorum; quod ad te etiam scripseram; sed videlicet, cum illam pusillam epistulam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum. 2 qua re omni studio a te, mi Brute, contendo ut Ciceronem meum ne dimittas tecumque deducas; quod ipsum, si rem publicam cui susceptus es respicis, tibi iam iamque faciendum est. renatum enim bellum est idque non parvum scelere Lepidi. exercitus autem Caesaris, qui erat optimus, non modo nihil prodest sed etiam cogit exercitum tuum flagitari. qui si Italiam attigerit, erit civis nemo quem quidem civem appellari fas sit, qui se non in tua castra conferat. etsi Brutum praeclare cum Planco coniunctum habemus; sed non ignoras quam sint incerti et animi hominum infecti partibus et exitus proeliorum. quin etiam si, ut spero, vicerimus, tamen magnam gubernationem tui consili tuaeque auctoritatis res desiderabit. subveni igitur, per deos, idque quam primum tibique persuade non te Idibus Martiis quibus servitutem a tuis civibus depulisti plus profuisse patriae quam si mature veneris profuturum. v Idus Quintiles.
Cicero HOME