monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 46 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 13
Cicero, Epistulae, Ad Brutum, Liber 1, Epistula 12 <<<     >>> Epistula 14

Cicero, Ad Brutum, 1, Epistula 13

0 Scr. in castris K. Quint. a. 711 (43). BRUTUS CICERONI SAL.1 de M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor. qui si eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios meque iis in patris locum successisse existimes. hoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere. aliter alii cum suis vivunt; nihil ego possum in sororis meae liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut officium. quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus? 2 scribere multa ad te neque possum prae sollicitudine ac stomacho neque debeo. nam si in tanta re tamque necessaria verbis mihi opus est ad te excitandum et confirmandum, nulla spes est facturum te quod volo et quod oportet. qua re noli exspectare longas preces; intuere me ipsum qui hoc a te, vel a Cicerone, coniunctissimo homine, privatim vel a consulari tali viro remota necessitudine privata, debeo impetrare. quid sis facturus velim mihi quam primum rescribas. Kal. Quintilibus ex castris.
Cicero HOME