monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 27 > Epistula 12 > Epistula 5-6 > Epistula 15 > Epistula 2a > Epistula 3 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 2 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 1 > Epistula 3a > Epistula 3 > Epistula 4a > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 9 > Epistula 8
Cicero, Epistulae, Ad Brutum, Liber 1, Epistula 7 <<< >>> Epistula 9
Cicero, Ad Brutum, 1, Epistula 8
0 Scr. ex. m. Maio aut in. Iun. a. 711 (43). CICERO BRUTO SAL.1 multos tibi commendabo et commendem necesse est. optimus enim quisque vir et civis maxime sequitur tuum iudicium tibique omnes fortes viri dare operam et studium volunt, nec quisquam est quin ita existimet, meam apud te et auctoritatem et gratiam valere plurimum. 2 sed C. Nasenniun, municipem Suessanum, tibi ita commendo ut neminem diligentius. Cretensi bello Metello imperatore octavum principem duxit, postea in re familiari occupatus fuit, hoc tempore cum rei publicae partibus tum tua excellenti dignitate commotus voluit per te aliquid auctoritatis adsumere. fortem virum, Brute, tibi commendo, frugi hominem et, si quid ad rem pertinet, etiam locupletem. pergratum mihi erit si eum ita tractaris ut merito tuo mihi gratias agere possit.
Cicero HOME