monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 2 > Epistula 18 > Epistula 27 > Epistula 12 > Epistula 5-6 > Epistula 15 > Epistula 2a > Epistula 3 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 2 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 1 > Epistula 3a
Cicero, Epistulae, Ad Brutum, Liber 1, Epistula 3 <<< >>> Epistula 4
Cicero, Ad Brutum, 1, Epistula 3a
0 Scr. Romae v Kal. Mai. a. 711 (43). CICERO BRUTO SAL.1 consules duos bonos quidem, sed dumtaxat bonos consules amisimus. Hirtius quidem in ipsa victoria occidit, cum paucis diebus ante magno proelio vicisset. nam Pansa fugerat vulneribus acceptis quae ferre non potuit. reliquias hostium Brutus persequitur et Caesar. hostes autem omnes iudicati qui M. Antoni sectam secuti sunt, idque senatus consultum plerique interpretantur etiam ad tuos sive captivos sive dediticios pertinere. equidem nihil disserui durius cum nominatim de C. Antonio decernerem, quod ita statueram, a te cognoscere causam eius senatum oportere. V. Kal. Maias.
Cicero HOME