monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 3 > Epistula 4 > Epistula 6 > Epistula 45 > Epistula 25 > Epistula 20 > Epistula 24 > Epistula 14 > Epistula 13 > Epistula 16 > Epistula 18 > Epistula 2a > Epistula 3a > Epistula 4a > Epistula 18 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 9 > Epistula 15 > Epistula 3 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 1
>>> Cicero, Epistulae, Ad Brutum, Liber 1, Epistula 2

Cicero, Ad Brutum, 1, Epistula 1

0 Scr. eodem die quo ep. 2a. 711 (43). CICERO BRUTO SAL.1 L. Clodius, tribunus plebis designatus, valde me diligit vel, ut ἐμφατικώτερον dicam, valde me amat. quod cum mihi ita persuasum sit, non dubito (bene enim me nosti) quin illum quoque iudices a me amari. nihil enim mihi minus hominis videtur quam non respondere in amore iis a quibus provocere. is mihi visus est suspicari nec sine magno quidem dolore aliquid a suis vel per suos potius iniquos ad te esse delatum quo tuus animus a se esset alienior. non soleo, mi Brute, quod tibi notum esse arbitror, temere adfirmare de altero; est enim periculosum propter occultas hominum voluntates multiplicisque naturas; sed Clodi animum perspectum habeo, cognitum, iudicatum. multa eius indicia sed ad scribendum non necessaria. volo enim testimonium hoc tibi videri potius quam epistulam. auctus Antoni beneficio est. eius ipsius benefici magna pars a te est. itaque eum salvis nobis vellet salvum. 2 in eum autem locum rem adductam intellegit (est enim, ut scis, minime stultus) ut utrique salvi esse non possint. itaque nos mavult; de te vero amicissime et loquitur et sentit. qua re si quis secus ad te de eo scripsit aut si coram locutus est, peto a te etiam atque etiam mihi ut potius credas, qui et facilius iudicare possum quam ille nescio quis et te plus diligo. Clodium tibi amicissimum existima civemque talem qualis et prudentissimus et fortuna optima esse debet.
Cicero HOME