monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 13 > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 11 > 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 13a > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 16f
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 16, Epistula 16e <<<    

Cicero, Ad Atticum, 16, Epistula 16f

0 Scr. paulo post ep. 16c. CICERO CAPITONI SAL.1 non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam saepius. hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna res agitur, Attici. cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. multum potes nos apud Plancum iuvare. 2 novi humanitatem tuam; scio quam sis amicis iucundus. nemo nos in hac causa plus iuvare potest quam tu. et res ita est firma ut debet esse, quam consules de consili sententia decreverunt cum et lege et senatus consulto cognoscerent. tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. adiuvabis igitur, mi Capito. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME