monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 11d > Epistula 13 > Epistula 17a > Epistula 17 > Epistula 11b > Epistula 19 > Epistula 32 > Epistula 13a > Epistula 29 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a > Epistula 16e
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 16, Epistula 16d <<<     >>> Epistula 16f

Cicero, Ad Atticum, 16, Epistula 16e

0 Scr. post ep. 16b. CICERO PLANCO PRAET. DES. S.1 ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam. non me hercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque comprobes. 2 id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. etsi iam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse quod magna cum spe exspectamus. deinde enim confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.
Cicero HOME