monumenta.ch > Cicero > Epistula 10 > Epistula 10 > Epistula 13a > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 13a > Epistula 16f > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 16d
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 16, Epistula 16c <<<     >>> Epistula 16e

Cicero, Ad Atticum, 16, Epistula 16d

0 Scr. eodem tempore quo ep. 16c. CICERO C. CUPIENNIO S.1 patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit; nec me hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.
Cicero HOME