monumenta.ch > Cicero > Epistula 35 > Epistula 3 > Epistula 16 > Epistula 22 > Epistula 3 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 39 > Epistula 14 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 48 > Epistula 15 > Epistula 27 > Epistula 41 > Epistula 37a > Epistula 16 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 27 > Epistula 13 > Epistula 23 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 17 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 44 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 16, Epistula 11 <<< >>> Epistula 13
Cicero, Ad Atticum, 16, Epistula 12
0 Scr. in Puteolano vii Id. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. Commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum animum. de Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram.
Cicero HOME