monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 27 > Epistula 23 > Epistula 34 > Epistula 11 > Epistula 8 > Epistula 43 > Epistula 5 > Epistula 1 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 16, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 11

Cicero, Ad Atticum, 16, Epistula 10

0 Scr. in Sinuessano vi Id. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 vii id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum Caesariana uti celeritate. verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano. 2 nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.
Cicero HOME