monumenta.ch > Cicero > Epistula 35 > Epistula 17 > Epistula 52 > Epistula 1 > Epistula 9 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 2 > Epistula 8 > Epistula 9
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 16, Epistula 8 <<<     >>> Epistula 10

Cicero, Ad Atticum, 16, Epistula 9

0 Scr. in Puteolano prid. Non. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego non posse senatum ante K. Ianuar., quod quidem ita credo. ille autem addit 'consilio tuo.' quid multa? ille urget, ego autem σκήπτομαι. non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae ἀριστεία me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. si firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam. centuriat Capuae, dinumerat. iam iamque video bellum. ad haec rescribe. tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.
Cicero HOME