monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 31 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 39 > Epistula 47 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 27 > Epistula 28
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 27 <<<     >>> Epistula 29

Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 28

0 Scr. in Arpinati v Non. Quint a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.
Cicero HOME