monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 31 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 39 > Epistula 47 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 27 > Epistula 28 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 50 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 26 > Epistula 23 > Epistula 14 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 21 <<<     >>> Epistula 23

Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 22

0 Scr. in Tusculano v K. Quint. mane a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.
Cicero HOME