monumenta.ch > Cicero > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 20 > Epistula 21a > Epistula 51 > Epistula 27 > Epistula 14 > 19 > Epistula 18 > Epistula 20 > Epistula 11 > Liber I > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 14 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 14 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 50 > 2 > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 28 > 21 > Epistula 27 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 20 <<<     >>> Epistula 22

Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 21

0 Scr. in Tusculano x K. Quint. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem. 'tum me' inquit 'conlegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem CCCC certa, reliqua in spe.' scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem? 2 Ἐποχὴν vestram de re Cani [deliberationis] probo. nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίως restitutam arbitrabar. quae differs ut mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus. quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus. at ego iam destinaram Hydruntem quidem. movebant me tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦς! sed videbimus. nullas a te xi Kal. Quippe, quid enim iam novi? Cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.
Cicero HOME