monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 46 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 13-14 > Epistula 14 > Epistula 50 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 47a > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 10b > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 48 > Epistula 14 > Epistula 41 > Epistula 12 > Epistula 17 > Epistula 27 > Epistula 10 > Epistula 20 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 21a > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 17 <<< >>> Epistula 19
Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 18
0 Scr. in itinere ex Antiati in Tusculanum xvi K. Quint a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae. 2 ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur. vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus. sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si recte possum, multo malo.
Cicero HOME