monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 46 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 13-14 > Epistula 14 > Epistula 50 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 47a > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 10b > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 48 > Epistula 14 > Epistula 41 > Epistula 12 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 16a <<< >>> Epistula 18
Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 17
0 Scr. in Antiati postr. Id. Iun. a. 710 (44). CICERO ATTlCO SAL.1 duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. prius igitur superiori. de D. Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram. Sicca enim φιλοστόργως ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem? τὰ μὲν διδόμενα? nullum enim verbum aSiregio. non placet. de Plaetono vicino tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi deesse HS C quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicatoL Λ nihil cogito; quod idem tibi videri puto. 2 habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. de regina gaudeo te non laborare, teste m etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et me hercule ipsius litterae sic et φιλοστόργως et εὐπινῶς scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim.
Cicero HOME