monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 31 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 39 > Epistula 47 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 16a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 16 <<<     >>> Epistula 17

Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 16a

0 Scr. in Arpinati xiv aut xiii K Iun. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo modo οἶκος φίλος. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec ῥωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si 'prognostica' nostra vera sunt; rarae enim ῥητορεύουσιν. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.
Cicero HOME