monumenta.ch > Cicero > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 15 <<<     >>> Epistula 16a

Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 16

0 Scr. in Antiati iii aut prid. Id. Iun. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένως scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt; Leonides tamen retinet suum illud 'adhuc,' summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum. tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
Cicero HOME