monumenta.ch > Cicero > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 20 > Epistula 20 > Epistula 21a > Epistula 51 > Epistula 27 > Epistula 14 > 19 > Epistula 18 > Epistula 20 > Epistula 11 > Liber I > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 14 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 14 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 11

Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 10

0 Scr. in Tusculano Non. Iun. aut postr: die a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 O Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec iam possunt. age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? si vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere proficiens; frustra vero qui ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me interponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel Circeios.
Cicero HOME