monumenta.ch > Cicero > Epistula 2 > Epistula 22 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 28 > Epistula 22a > 1 > Epistula 21 > Epistula 25a > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 24a > 9 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 1 > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 4 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 1a > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 1 > Epistula 1 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 15, Epistula 6 <<<     >>> Epistula 8

Cicero, Ad Atticum, 15, Epistula 7

0 Scr. in Tusculano v aut iv K. Iun. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. dices, 'quia te laudat.' puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publicacum tum scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem non 'ex iure manum consertum' sed quae sequuntur; tuque scribes.
Cicero HOME