monumenta.ch > Cicero > Epistula 18 > Epistula 42 > Epistula 19 > Epistula 14 > Epistula 6 > Epistula 15 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 34 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 6 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 43 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 14, Epistula 20 <<< >>> Epistula 22
Cicero, Ad Atticum, 14, Epistula 21
0 Scr. in Puteolano v Id. Mafl a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente. 2 ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim Balbus. O dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et nosti virum quam tectus. sed tamen Antoni consilia narrabat; illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos es1e iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent. questus est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare videretur Antonium. quid quaeris? nihil sinceri. 3 mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. Acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? quid autem absurdius? hoc me/tuere, alterum i/n metu non po/nere! quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi saepius est 'Cato maior' ad te missus. amariorem enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem βεβίωται; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut curas. 4 haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον. sic hominem traducere ad optimatis paro. Λῆρος πολύς. nemo est istorum qui otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius quam castra. Atticae salutem plurimam velim dicas. exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.
Cicero HOME