monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 46 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 13-14 > Epistula 14 > Epistula 50 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 47a > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 10b > Epistula 13 > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 14, Epistula 17a <<< >>> Epistula 19
Cicero, Ad Atticum, 14, Epistula 18
0 Scr. in Pompeiano vii Id. Mai. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum videar efferre. ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. sed totum se a te abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. O hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab ope petierit licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes. atque ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die. sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineat 2 Albianum te confecisse arbitror. de Patulciano nomine, quod mihisuspendiatus est, gratissimum est et simile tuorum omnium. sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt. sed cum ipso videro. 3 de Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae. Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo. 4 Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc ipse melius. ego ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum iudico. itaque de Graecia cotidie magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. de Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego ex Pompeiano vi Idus Mai. cogitabam.
Cicero HOME