monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 1a > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 17 > Epistula 9 > Epistula 52 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 37 > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 2b > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 38 > Epistula 4 > Epistula 46 > Epistula 8 > Epistula 3 > Epistula 8a > Epistula 30 > Epistula 7 > Epistula 19 > Epistula 13-14 > Epistula 8 > Epistula 50 > Epistula 7 > Epistula 9 > Epistula 7 > Epistula 9 > Epistula 16 > Epistula 5 > Epistula 17
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 14, Epistula 16 <<<     >>> Epistula 17a

Cicero, Ad Atticum, 14, Epistula 17

0 Scr. in Pompeiano iv Non. Mai. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 in Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram. 2 de Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus. 3 Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonioo perditum hominem! sed μελήσει. 4 ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis. 5 Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima. 6 Librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meliore loco esse debere.
Cicero HOME