monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 46 > Epistula 7 > Epistula 30 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 13-14 > Epistula 14 > Epistula 50 > Epistula 5 > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 47a > Epistula 11 > Epistula 4 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 3 > Epistula 10b > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 48 > Epistula 14 > Epistula 41 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 14, Epistula 11 <<< >>> Epistula 13
Cicero, Ad Atticum, 14, Epistula 12
0 Scr. Puteoli x K. Mai. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 O mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! quae hic video! Ὢ πράξεως καλῆς μέν, ἀτελοῦς δέ. scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis Caesar neque me invito, etsi latinitas erat non ferenda. verum tamen. ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius. 2 quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem. ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur. negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveo 'ubi nec Pelopidarum,' inquit. haud amo vel hos designatos qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item. 3 quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.
Cicero HOME