monumenta.ch > Cicero > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 3 > Epistula 18 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 4 > Epistula 41 > Epistula 14 > Epistula 25 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 14, Epistula 6 <<<     >>> Epistula 8

Cicero, Ad Atticum, 14, Epistula 7

0 Scr. in Formiano xvii K. Mai. a. 710 (44). CICERO ATTICO SAL.1 postridie Idus Paulum Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica quaedam sane pessima. A te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. Ubi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec. 2 A Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, πίνος litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur. haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.
Cicero HOME