monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 1a > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 17 > Epistula 9 > Epistula 52 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 37 > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 2b > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 51
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 50 <<< >>> Epistula 52
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 51
0 Scr. in Tusculano ix K. Sept a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridiculemicillus, nec me hercule scripsi aliter ac si προς ἴσον ὅμοιόν que scriberem. bene enim existimo de illis libris, ut tibi coram. itaque scripsi et ἀκολακεύτως et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius. 2 de Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.
Cicero HOME