monumenta.ch > Cicero > Epistula 29 > Epistula 13a > Epistula 11a > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 24 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 29 > Epistula 13a > Epistula 32 > Epistula 19 > Epistula 11b > Epistula 17 > Epistula 17a > Epistula 13 > Epistula 11d > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 48
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 47a <<< >>> Epistula 49
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 48
0 Scr. in Tusculano Non. Sext a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, ἀλόγως omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit. tu Pollicem, cum poteris. 2 laudationem Porciae tibi misi correctam. adeo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M. Varronis et olli mittas laudationem, olli utique. nam illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix mihi credo legisse me.
Cicero HOME