monumenta.ch > Cicero > 15 > Epistula 13 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 16c > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 15a > Epistula 16 > Epistula 38 > Epistula 19 > Epistula 34 > Epistula 49 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 44 > Liber I > Epistula 47a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 47 <<<     >>> Epistula 48

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 47a

0 Scr. Asturae iii. K. Sept. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia. 2 te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis.
Cicero HOME