monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 31 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 39 > Epistula 47
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 46 <<< >>> Epistula 47a
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 47
0 Scr. in Tusculano Id. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 'postea quam abs te, Agamemno,' non 'ut venirem' (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem 'tetigit auris nuntius, extemplo' instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post moderabimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat.Plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. O magistrum molestum!
Cicero HOME