monumenta.ch > Cicero > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 41 > Epistula 9a > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 45 > Epistula 20 > Epistula 21a > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 5 > Epistula 37 > Epistula 44
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 43 <<<     >>> Epistula 45

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 44

0 Scr. in Tusculano xiii aut xii K. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum vicinum ne victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram; sed pompa deterret. 2 tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid iudicet. quando autem pelleget? de Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama. 3 Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.
Cicero HOME