monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > 2 > Epistula 46 > Epistula 11c > Epistula 28 > Epistula 15 > Epistula 10 > Epistula 47a > Epistula 10 > Epistula 44 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 22 > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 19 > Epistula 38 > Epistula 16 > Epistula 15a > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 25 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 23 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 42
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 41 <<<     >>> Epistula 43

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 42

0 Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 venit ille ad me καὶ μαλα κατηφής. et ego, ' Συ δὲ δὴ τί σύννους;''rogas?' inquit, 'quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!''quae vis igitur?' inquam. 'Aes' inquit 'alienum et tamen ne viaticum quidem.' hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, 'sed me maxime angit avunculus.''quidnam?' inquam. 'quod mihi' inquit 'iratus est.''cur pateris?' inquam, 'malo enim ita dicere quam cur committis?''non patiar' inquit, 'causam enim tollam.' et ego, 'rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.''quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.''feliciter velim' inquam 'teque laudo. sed quando?''nihil ad me' inquit 'de tempore, quoniam rem probo.''at ego' inquam 'censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.''faciam' inquit 'ut censes.' hic dialogus sic conclusus est. 2 sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. 3 scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te igitur.
Cicero HOME