monumenta.ch > Cicero > Epistula 29 > Epistula 13a > Epistula 11a > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 24 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 29 > Epistula 13a > Epistula 32 > Epistula 19 > Epistula 11b > Epistula 17 > Epistula 17a > Epistula 13 > Epistula 11d > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 33 > Epistula 19 > Epistula 37a > Epistula 11 > Epistula 41
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 40 <<<     >>> Epistula 42

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 41

0 Scr. in Tusculano vi aut v Id. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. Cum ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖς ἀπαταῖς significavi me non fore . . . tum enim mentio Canae. 2 omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.
Cicero HOME