monumenta.ch > Cicero > 15 > Epistula 13 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 16c > Epistula 16 > Epistula 19 > Epistula 42 > Epistula 18 > Epistula 22 > Epistula 18 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 25 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 15a > Epistula 16 > Epistula 38 > Epistula 19 > Epistula 34 > Epistula 49 > Epistula 22 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 44 > Liber I > Epistula 47a > Epistula 10 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 28 > Epistula 11c > Epistula 46 > Epistula 16 > Epistula 40
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 39 <<< >>> Epistula 41
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 40
0 Scr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? Εὐαγγελία. sed ubi eos? nisi forte se suspendit. hic autem ut fultum est. Ubi igitur φιλτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, 'sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro.' at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, 'at vellem aliquid degustasses de fabulis.' sed coram, ut scribis. 2 etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxaacrimonia. mirum quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι. itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.
Cicero HOME