monumenta.ch > Cicero > Epistula 12 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 12d > Epistula 8a > Epistula 2 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 39
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 38 <<<     >>> Epistula 40

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 39

0 Scr. in Tusculano Nov. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 O incredibilem vanitatem! ad patrem 'domo sibi carendum propter matrem,' ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum. 2 sed utar tuo consilio; σκολιὰ enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. 'Brutum' inquis 'eadem.' scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶ et † ΠΕΛΛΙΔΟΣ†.
Cicero HOME