monumenta.ch > Cicero > Epistula 29 > Epistula 13a > Epistula 11a > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 24 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 29 > Epistula 13a > Epistula 32 > Epistula 19 > Epistula 11b > Epistula 17 > Epistula 17a > Epistula 13 > Epistula 11d > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 48 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 33 > Epistula 19 > Epistula 37a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 37 <<< >>> Epistula 38
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 37a
0 Scr. in Tusculano xix K. Sept.,ut vid., a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. de auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio.
Cicero HOME