monumenta.ch > Cicero > Epistula 37
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 35-36 <<<     >>> Epistula 37a

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 37

0 Scr. in Tusculano iv Non. Sext. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 has alteras hodie litteras. de Xenonis nomine et de Epiroticis XXXX nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor. 2 nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam ἀξιοπίστως dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo. 3 laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto. 4 de gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem.
Cicero HOME