monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 7 > Epistula 9b > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 7b > Epistula 2a > Epistula 2 > Epistula 2b > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 13-14 > Epistula 12c > Epistula 8a > Epistula 2a > Epistula 12 > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12d > Epistula 12b > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12a > Epistula 20 > Epistula 12 > Epistula 8a > Epistula 14 > Epistula 35-36
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 34 <<<     >>> Epistula 37

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 35-36

0 Scr. in Tusculano iii Id. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 O rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur exspecto litteras tuas. 2 Varroni scribis te, simul ac venerit. dati igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo tuo! aut fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat. de Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.
Cicero HOME