monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 11d > Epistula 13 > Epistula 17a > Epistula 17 > Epistula 11b > Epistula 19 > Epistula 32 > Epistula 13a > Epistula 29 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13 > Epistula 17 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 11a > Epistula 23 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 33a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 33 <<< >>> Epistula 34
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 33a
0 Scr. in Tusculano vii. Id. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 de Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum 'et multi erant nosque imparati.' quid refert? Paulo post C. Capito cum T. Carrinate. Horum ego vix attigi paenulam. tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. 'quid ais?' inquam; 'at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.' 'cave facias' inquit; 'nam ista lex perferetur; vult enim Caesar.' audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero. te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. 2 de Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus esse.
Cicero HOME