monumenta.ch > Cicero > Epistula 12 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 12d > Epistula 8a > Epistula 2 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 12 > Epistula 20 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 20 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 39 > Epistula 19 > Epistula 22 > Epistula 31
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 30 <<<     >>> Epistula 32

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 31

0 Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras te exspectare deberem. sed, ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae. cum poteris igitur. 2 quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεως. 3 de epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posse auctore me. hoc enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo. 4 sed adgredere Othonem, ut scribis. confice, mi Attice, istam rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem. C. Albanius proximus est vicinus. is M iugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS | XI| D. omnia scilicet nunc minoris. sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si canum haberes. O gulam insulsam! pudet me patris. rescribes si quid voles.
Cicero HOME