monumenta.ch > Cicero > 12 > Epistula 16b > Epistula 25 > Epistula 43 > Epistula 23 > Epistula 13b > Epistula 16d > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 22 > Epistula 21 > Epistula 23 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16f > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 13a > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 21 > Epistula 16a > Epistula 18 > Epistula 37 > Epistula 30
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 29 <<<     >>> Epistula 31

Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 30

0 Scr. in Tusculano post op xxxi v K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 commodum ad te miseram Demean quom Eros ad me venit. sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum. ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. A te colendus est; istae autem κολακεῖαιat non longe absunt a scelere. te, ut spero, perendie. 2 mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.
Cicero HOME