monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 9 > Epistula 4 > Epistula 32 > Epistula 47 > Epistula 11 > Epistula 37 > Epistula 17 > Epistula 9 > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 13 > Epistula 40 > Epistula 9 > Epistula 1 > Epistula 12 > Epistula 5 > Epistula 6 > Epistula 26
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 13, Epistula 25 <<< >>> Epistula 27
Cicero, Ad Atticum, 13, Epistula 26
0 Scr. in Tusculano prid. Id. Mai. a. 709 (45). CICERO ATTICO SAL.1 de Vergili parte valde probo. sic ages igitur. et quidem id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo ne turbem et inruam in Drusum. intemperans sum in eius rei cupiditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur. 2 ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras conficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. sed id quidem, ut tibi videbitur. mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras scies.
Cicero HOME